1140 charter Manasses

ReadAboutContentsVersionsHelp
Page 0001 thumb

In nomine sancte, etc. Ego Albero Dei gratia Leodiensis episcopus ratum duximus notificare tam futuris quam presentibus quasdam conven

Last edit 7 months ago by Katherine Briant
Page 0002 thumb

tiones que habite sunt coram me inter abbatem Broniensem Ebriorum et Manassem nobilem virum de Hirge. Sunt autem hee. Cum idem Manasses ob amorem Dei et remissionem peccatorum suorum dissoluisset ire Iherusalem, venit in presentiam nostram et quaedam allodia sua que iacent in pago Hasbania, scilicet Miele et Musin cum omni integritate et libertate sua, cum ecclesia, cum servis et ancillis, terris cultis et incultis, campis, molendinis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus tradidit in manu nostra ad usus abbatis et fratrum Broniensis ecclesie Deo et sancto Petro inibi deservientium, hiis conventionibus interpositis: predictus abbas Ebroinus dedit eidem Manassi octoginta marchas eo rationis modo ut si in hac peregrinatione contigerit eum mori aut reversus obierit absque ut vulgo dicitur legitimo corporis sui herede, hec predicta allodia iure hereditario Broniensis ecclesia inperpetuum libere possideat; quod si redierit et predicta allodia redimere voluerit, non plus quam quidraginta marchas Broniensi ecclesie reddet, sic tamen ut si uxorem duxerit et legitimos corporis sui heredes ex ea habuerit, tam ipse quam predicti legitimi corporis sui heredes in hac possessione sibi succedent; si autem ex hiis predictis suis legitimis heredibus quandoque ut prediximus sine legitima corporis sui successione defecerit, predicta Broniensis ecclesia per ipsam traditionem quam ego suscepi sine aliqua exactione vel contraditione recipiat possidenda in perpetuum; post redemptionem vero, si aliquis legitimorum heredum quamdiu vixerint aliqua voluntate vel necessitate alteri ecclesie sive alicui homini secularium invadiare vel vendere sive dare voluerit, non poterit, sed supradicta traditio Broniensi ecclesiae inconvulsa permanebit. Sub eisdem conventionibus quibus Miele et Musin tradidit, tradidit etiam allodium de Neurelesie pro salute parentum suorum [inibi?] quiescentium, ita uta quamdiu vixerit vel heredes legitimi sui corporis iure suo possidebunt; si autem omnes defecerint, Broniensis ecclesia sicut Miele et Musin libere possidebit, ita sane ut sex monachi ibi Deo [servitori?] et pro peccatis eius oraturi aggregentur; quibus monachis de [redidibus?] ipsius allodii et de aliis sufficientia victus et vestitus procurabitur, [resid???]

Last edit 7 months ago by Katherine Briant
Page 0003 thumb

vero in usus fratrum Broniensium cedent. Per huiusmodi traditionem datis sepe dictis allodiis, ius advocationis in manu nostra posuit, hac conditione interposita ut neque in secunda manu aliquando transferatur neque pro ea aliquid exigatur; sed si aliquis, quod absit, violentiam vel dampnum inde Broniensi ecclesie fecerit, episcopalis auctoritas in eum excommunicationis sue sententiam exerceat. Obtestor autem ego Albero Dei gratia Leodiensis episcopus successores meos pro salute animarum suarum et per Dei iuditium, ut pauperi ecclesie hanc traditionem retineant, sperantes a Deo mercedem qui in iuditio dicturus est : "quod minimis meis fecistis mihi fecistis." Huius rei testes fuerunt archidiaconi: Johannes, Reinerus, Elbertus aliique ex clero sancti Lamberti quamplures; Renzo decanus, Reimbaldus prepositus sancti Johannis de Insula, Nicholaus prepositus sancti Dyonisii, Berengerus Fossensis prepositus, Bruno de Duraz; de liberis hominibus: Lambertus comes, Eustachius advocatus, Gozuinus de Falconis monte, Theodericus de Herlai, Theodericus de Argentel et frater eius, Wilelmus de Ceunaco, Cono de Han, Godescalcus de Morelmeis, Johannes de Leaz et Berengerus frater eius, Godescalcus del Ruz et alii multi. Actum Leodii, VI kalendas martii anno ab incarnatione Domini MCXL, indictione III, regnante Conrado Romanorum rege secundo anno regni eius II. Recognovit supradictam traditionem idem Manasses III dominica XL que eodem anno occurrit VI idus martii, in sepedicta Broniensi ecclesia, glebas et ramos de singulis allodiis super altare sancti Petri quod maius est in eadem ecclesia ponens, sibi si Deo annuente quandoque reverteretur vel suis legitimis successoribus in Hirge, predicte traditionis denarrationem sine aliqua exactione nisi Dei merito et oratione ecclesie retinens, duos etiam servos et duas ancillas pro respectu de Neurelesie tradens. Addidit etiam beato Petro post obitum suum dimidium piscationis sue de Han in perpetuum, duobus diebus per singulas ebdomadas XL et sexta feria per tocius anni circulum, duos etiam modios salis singulis annis de conductu navium in usu monachorum de Neureleis. Huius testes fuerunt: Johannes de Fen canonicus

Last edit 7 months ago by Katherine Briant
Page 0004 thumb

sancti Lamberti, Arnulfus decanus, Godefridus de Arescot, Theodericus de Fen, Libertus de Bosires et Egidius filius eius, Wedericus P. et alii multi.

Last edit 7 months ago by Katherine Briant
All 4 records